CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxx


commentariivarialectioprosodia

Exegi monumentum aere perennius

regalique situ pyramidum altius,

quod non imber edax, non aquilo impotens

possit diruere aut innumerabilis

5 annorum series et fuga temporum.

non omnis moriar multaque pars mei

vitabit Libitinam: usque ego postera

crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex:

10 dicar, qua violens obstrepit Aufidus

et qua pauper aquae Daunus agrestium

regnavit populorum, ex humili potens

princeps Aeolium carmen ad Italos

deduxisse modos. sume superbiam

15 quaesitam meritis et mihi Delphica

lauro cinge volens, Melpomene, comam.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016