CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv i


commentariivarialectioprosodia

Intermissa, Venus, diu

rursus bella moves? parce precor, precor.

non sum qualis eram bonae

sub regno Cinarae. desine, dulcium

5 mater saeva Cupidinum,

circa lustra decem flectere mollibus

iam durum imperiis; abi,

quo blandae iuvenum te revocant preces.

tempestivius in domum

10 Pauli purpureis ales oloribus

comissabere Maximi,

si torrere iecur quaeris idoneum.

namque et nobilis et decens

et pro sollicitis non tacitus reis

15 et centum puer artium

late signa feret militiae tuae,

et quandoque potentior

largi muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

20 ponet marmoream sub trabe citrea.

illic plurima naribus

duces tura lyraque et Berecyntia

delectabere tibia

mixtis carminibus non sine fistula;

25 illic bis pueri die

numen cum teneris virginibus tuum

laudantes pede candido

in morem Salium ter quatient humum.

me nec femina nec puer

30 iam nec spes animi credula mutui

nec certare iuvat mero

nec vincire novis tempora floribus.

sed cur heu, Ligurine, cur

manat rara meas lacrima per genas?

35 cur facunda parum decoro

inter verba cadit lingua silentio?

nocturnis ego somniis

iam captum teneo, iam volucrem sequor

te per gramina Martii

40 campi, te per aquas, dure, volubilis.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016