CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv v


commentariivarialectioprosodia

Divis orte bonis, optume Romulae

custos gentis, abes iam nimium diu:

maturum reditum pollicitus patrum

sancto concilio, redi.

 

5 lucem redde tuae, dux bone, patriae.

instar veris enim voltus ubi tuus

adfulsit populo, gratior it dies

et soles melius nitent.

 

ut mater iuvenem, quem Notus invido

10 flatu Carpathii trans maris aequora

cunctantem spatio longius annuo

dulci distinet a domo,

 

votis ominibusque et precibus vocat

curvo nec faciem litore dimovet,

15 sic desideriis icta fidelibus

quaerit patria Caesarem.

 

tutus bos etenim rura perambulat,

nutrit rura Ceres almaque Faustitas,

pacatum volitant per mare navitae,

20 culpari metuit fides,

 

nullis polluitur casta domus stupris,

mos et lex maculosum edomuit nefas,

laudantur simili prole puerperae,

culpam poena premit comes.

 

25 quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,

quis Germania quos horrida parturit

fetus incolumi Caesare? quis ferae

bellum curet Hiberiae?

 

condit quisque diem collibus in suis

30 et vitem viduas ducit ad arbores;

hinc ad vina redit laetus et alteris

te mensis adhibet deum.

 

te multa prece, te prosequitur mero

defuso pateris, et Laribus tuum

35 miscet numen, uti Graecia Castoris

et magni memor Herculis.

 

longas o utinam, dux bone, ferias

praestes Hesperiae dicimus integro

sicci mane die, dicimus uvidi,

40 cum sol Oceano subest.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016