CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv vi


commentariivarialectioprosodia

Dive, quem proles Niobaea magnae

vindicem linguae Tityosque raptor

sensit et Troiae prope victor altae

Pthius Achilles,

 

5 ceteris maior, tibi miles inpar,

filius quamvis Thetidis marinae

Dardanas turris quateret tremenda

cuspide pugnax –

 

ille, mordaci velut icta ferro

10 pinus aut inpulsa cupressus Euro,

procidit late posuitque collum in

pulvere Teucro;

 

ille non inclusus equo Minervae

sacra mentito male feriatos

15 Troas et laetam Priami choreis

falleret aulam,

 

sed palam captis gravis, heu nefas, heu

nescios fari pueros Achivis

ureret flammis, etiam latentem

20 matris in alvo,

 

ni tuis flexus Venerisque gratae

vocibus divom pater adnuisset

rebus Aeneae potiore ductos

alite muros:

 

25 doctor argutae fidicen Thaliae,

Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,

Dauniae defende decus Camenae,

levis Agyieu.

 

spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem

30 carminis nomenque dedit poetae:

virginum primae puerique claris

patribus orti,

 

Deliae tutela deae, fugacis

lyncas et cervos cohibentis arcu,

35 Lesbium servate pedem meique

pollicis ictum,

 

rite Latonae puerum canentes,

rite crescentem face Noctilucam,

prosperam frugum celeremque pronos

40 volvere mensis.

 

nupta iam dices ego dis amicum,

saeculo festas referente luces,

reddidi carmen docilis modorum

vatis Horati.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016