ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv vii


òåêñò • ïåðåâîäûãðèíôåëüäcommentariivarialectioprosodia

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis,

arboribusque comae.

mutat terra vices, et decrescentia ripas

flumina praetereunt.

5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

ducere nuda choros.

inmortalia ne speres, monet annus et almum

quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,

10 interitura, simul

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

bruma recurrit iners.

damna tamen celeres reparant caelestia lunae 

nos, ubi decidimus

15 quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,

pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

tempora di superi?

cuncta manus avidas fugient heredis amico

20 quae dederis animo.

cum semel occideris, et de te splendida Minos

fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te

restituet pietas.

25 infernis neque enim tenebris Diana pudicum

liberat Hippolytum,

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

vincula Pirithoo.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016