CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv viii


commentariivarialectioprosodia

Donarem pateras grataque commodus,

Censorine, meis aera sodalibus,

donarem tripodas, praemia fortium

Graiorum, neque tu pessuma munerum

5 ferres, divite me scilicet artium

quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,

hic saxo, liquidis ille coloribus

sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

sed non haec mihi vis, nec tibi talium

10 res est aut animus deliciarum egens:

gaudes carminibus; carmina possumus

donare, et pretium dicere muneri.

non incisa notis marmora publicis,

per quae spiritus et vita redit bonis

15 post mortem ducibus, [non celeres fugae

reiectaeque retrorsum Hannibalis minae

non incendia Karthaginis inpiae

eius qui domita nomen ab Africa

lucratus rediit, clarius indicant

20 laudes quam Calabrae Pierides, neque

si chartae sileant quod bene feceris,

mercedem tuleris. quid foret Iliae

Mavortisque puer, si taciturnitas

obstaret meritis invida Romuli?

25 ereptum Stygiis fluctibus Aeacum

virtus et favor et lingua potentium

vatum divitibus consecrat insulis.

[dignum laude virum Musa vetat mori]

caelo Musa beat. sic Iovis interest

30 optatis epulis inpiger Hercules,

clarum Tyndaridae sidus ab infimis

quassas eripiunt aequoribus ratis,

[ornatus viridi tempora pampino]

Liber vota bonos ducit ad exitus.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016