CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv ix


commentariivarialectioprosodia

Ne forte credas interitura quae

longe sonantem natus ad Aufidum

non ante volgatas per artis

verba loquor socianda chordis:

 

5 non, si priores Maeonius tenet

sedes Homerus, Pindaricae latent

Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graves Camenae,

 

nec, siquid olim lusit Anacreon,

10 delevit aetas; spirat adhuc amor

vivuntque conmissi calores

Aeoliae fidibus puellae.

 

non sola comptos arsit adulteri

crinis et aurum vestibus inlitum

15 mirata regalisque cultus

et comites Helene Lacaena,

 

primusve Teucer tela Cydonio

direxit arcu, non semel Ilios

vexata, non pugnavit ingens

20 Idomeneus Sthenelusve solus

 

dicenda Musis proelia, non ferox

Hector vel acer Deiphobus gravis

excepit ictus pro pudicis

coniugibus puerisque primus.

 

25 vixere fortes ante Agamemnona

multi; sed omnes inlacrimabiles

urgentur ignotique longa

nocte, carent quia vate sacro.

 

paulum sepultae distat inertiae

30 celata virtus. non ego te meis

chartis inornatum silebo

totve tuos patiar labores

 

inpune, Lolli, carpere lividas

obliviones: est animus tibi

35 rerumque prudens et secundis

temporibus dubiisque rectus,

 

vindex avarae fraudis et abstinens

ducentis ad se cuncta pecuniae,

consulque non unius anni,

40 sed quotiens bonus atque fidus

 

iudex honestum praetulit utili,

reiecit alto dona nocentium

voltu, per obstantis catervas

explicuit sua victor arma.

 

45 non possidentem multa vocaveris

recte beatum; rectius occupat

nomen beati, qui deorum

muneribus sapienter uti

 

duramque callet pauperiem pati

50 peiusque leto flagitium timet,

non ille pro caris amicis

aut patria timidus perire.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016