CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xii


commentariivarialectioprosodia

Iam veris comites, quae mare temperant,

inpellunt animae lintea Thraciae,

iam nec prata rigent nec fluvii strepunt

hiberna nive turgidi.

 

5 nidum ponit Ityn flebiliter gemens

infelix avis et Cecropiae domus

aeternum opprobrium, quod male barbaras

regum est ulta libidines.

 

dicunt in tenero gramine pinguium

10 custodes ovium carmina fistula

delectantque deum, cui pecus et nigri

colles Arcadiae placent.

 

adduxere sitim tempora, Vergili.

sed pressum Calibus ducere Liberum

15 si gestis, iuvenum nobilium cliens,

nardo vina merebere.

 

nardi parvus onyx eliciet cadum,

qui nunc Sulpiciis accubat horreis,

spes donare novas largus amaraque

20 curarum eluere efficax.

 

ad quae si properas gaudia, cum tua

velox merce veni: non ego te meis

inmunem meditor tinguere poculis,

plena dives ut in domo.

 

25 verum pone moras et studium lucri

nigrorumque memor, dum licet, ignium

misce stultitiam consiliis brevem:

dulce est desipere in loco.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016