CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xiii


commentariivarialectioprosodia

Audivere, Lyce, di mea vota, di

audivere, Lyce: fis anus; et tamen

vis formosa videri

ludisque et bibis inpudens

 

5 et cantu tremulo pota Cupidinem

lentum sollicitas: ille virentis et

doctae psallere Chiae

pulcris excubat in genis.

 

inportunus enim transvolat aridas

10 quercus et refugit te, quia luridi

dentes, te quia rugae

turpant et capitis nives.

 

nec Coae referunt iam tibi purpurae

nec cari lapides tempora, quae semel

15 notis condita fastis

inclusit volucris dies.

 

quo fugit venus, heu, quove color, decens

quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

20 quae me surpuerat mihi,

 

felix post Cinaram notaque et artium

gratarum facies? sed Cinarae brevis

annos fata dederunt,

servatura diu parem

 

25 cornicis vetulae temporibus Lycen,

possent ut iuvenes visere fervidi

multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016