CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xiv


commentariivarialectioprosodia

Quae cura patrum quaeve Quiritium

plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastus

 

5 aeternet, o qua sol habitabilis

inlustrat oras, maxime principum,

quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper,

 

quid Marte posses. milite nam tuo

10 Drusus Genaunos, inplacidum genus,

Breunosque velocis et arces

Alpibus inpositas tremendis

 

deiecit acer plus vice simplici,

maior Neronum mox grave proelium

15 conmisit immanisque Raetos

auspiciis pepulit secundis,

 

spectandus in certamine Martio

devota morti pectora liberae

quantis fatigaret ruinis,

20 indomitas prope qualis undas

 

exercet Auster Pleiadum choro

scindente nubis, inpiger hostium

vexare turmas et frementem

mittere equum medios per ignis.

 

25 sic tauriformis volvitur Aufidus,

qui regna Dauni praefluit Apuli,

cum saevit horrendamque cultis

diluviem meditatur agris,

 

ut barbarorum Claudius agmina

30 ferrata vasto diruit impetu

primosque et extremos metendo

stravit humum sine clade victor,

 

te copias, te consilium et tuos

praebente divos. nam tibi quo die

35 portus Alexandrea supplex

et vacuam patefecit aulam,

 

Fortuna lustro prospera tertio

belli secundos reddidit exitus

laudemque et optatum peractis

40 imperiis decus adrogavit.

 

te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

 

45 te fontium qui celat origines

Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,

te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

 

te non paventis funera Galliae

50 duraeque tellus audit Hiberiae,

te caede gaudentes Sygambri

conpositis venerantur armis.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016