CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xv


commentariivarialectioprosodia

Phoebus volentem proelia me loqui

victas et urbis increpuit lyra,

ne parva Tyrrhenum per aequor

vela darem. tua, Caesar, aetas

 

5 fruges et agris rettulit uberes

et signa nostro restituit Iovi

derepta Parthorum superbis

postibus et vacuum duellis

 

Ianum Quirini clausit et ordinem

10 rectum evaganti frena licentiae

iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artis,

 

per quas Latinum nomen et Italae

crevere vires famaque et imperi

15 porrecta maiestas ad ortus

solis ab Hesperio cubili.

 

custode rerum Caesare non furor

civilis aut vis exiget otium,

non ira, quae procudit ensis

20 et miseras inimicat urbis;

 

non qui profundum Danuvium bibunt

edicta rumpent Iulia, non Getae,

non Seres infidique Persae,

non Tanain prope flumen orti;

 

25 nosque et profestis lucibus et sacris

inter iocosi munera Liberi

cum prole matronisque nostris

rite deos prius adprecati

 

virtute functos more patrum duces

30 Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae

progeniem Veneris canemus.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016