CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi iii


commentariivarialectioprosodia

Parentis olim siquis inpia manu

senile guttur fregerit,

edit cicutis alium nocentius.

o dura messorum ilia.

5 quid hoc veneni saevit in praecordiis?

num viperinus his cruor

incoctus herbis me fefellit? an malas

Canidia tractavit dapes?

ut Argonautas praeter omnis candidum

10 Medea mirata est ducem,

ignota tauris inligaturum iuga

perunxit hoc Iasonem,

hoc delibutis ulta donis paelicem

serpente fugit alite.

15 nec tantus umquam siderum insedit vapor

siticulosae Apuliae

nec munus umeris efficacis Herculis

inarsit aestuosius.

at siquid umquam tale concupiveris,

20 iocose Maecenas, precor,

manum puella savio opponat tuo

extrema et in sponda cubet.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016