CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi v


commentariivarialectioprosodia

At o deorum quidquid in caelo regit

terras et humanum genus,

quid iste fert tumultus? aut quid omnium

voltus in unum me truces?

5 per liberos te, si vocata partubus

Lucina veris adfuit,

per hoc inane purpurae decus precor,

per inprobaturum haec Iovem,

quid ut noverca me intueris aut uti

10 petita ferro belua?'

ut haec trementi questus ore constitit

insignibus raptis puer,

inpube corpus, quale posset inpia

mollire Thracum pectora,

15 Canidia brevibus inplicata viperis

crinis et incomptum caput

iubet sepulcris caprificos erutas,

iubet cupressos funebris

et uncta turpis ova ranae sanguine

20 plumamque nocturnae strigis

herbasque quas Iolcos atque Hiberia

mittit venenorum ferax,

et ossa ab ore rapta ieiunae canis

flammis aduri Colchicis.

25 at expedita Sagana per totam domum

spargens Avernalis aquas

horret capillis ut marinus asperis

echinus aut currens aper.

abacta nulla Veia conscientia

30 ligonibus duris humum

exhauriebat, ingemens laboribus,

quo posset infossus puer

longo die bis terque mutatae dapis

inemori spectaculo,

35 cum promineret ore, quantum exstant aqua

suspensa mento corpora;

exsecta uti medulla et aridum iecur

amoris esset poculum,

interminato cum semel fixae cibo

40 intabuissent pupulae.

non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam

et otiosa credidit Neapolis

et omne vicinum oppidum,

45 quae sidera excantata voce Thessala

lunamque caelo deripit.

hic inresectum saeva dente livido

Canidia rodens pollicem

quid dixit aut quid tacuit? o rebus meis

50 non infideles arbitrae,

Nox et Diana, quae silentium regis,

arcana cum fiunt sacra,

nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos

iram atque numen vertite.

55 formidulosis dum latent silvis ferae

dulci sopore languidae,

senem, quod omnes rideant, adulterum

latrent Suburanae canes

nardo perunctum, quale non perfectius

60 meae laborarint manus.

quid accidit? cur dira barbarae minus

venena Medeae valent,

quibus superbam fugit ulta paelicem,

magni Creontis filiam,

65 cum palla, tabo munus inbutum, novam

incendio nuptam abstulit?

atqui nec herba nec latens in asperis

radix fefellit me locis:

indormit unctis omnium cubilibus

70 oblivione paelicum.

a a, solutus ambulat veneficae

scientioris carmine.

non usitatis, Vare, potionibus,

o multa fleturum caput,

75 ad me recurres nec vocata mens tua

Marsis redibit vocibus:

maius parabo, maius infundam tibi

fastidienti poculum,

priusque caelum sidet inferius mari

80 tellure porrecta super,

quam non amore sic meo flagres uti

bitumen atris ignibus.

sub haec puer iam non, ut ante, mollibus

lenire verbis inpias,

85 sed dubius unde rumperet silentium,

misit Thyesteas preces:

venena magnum fas nefasque, non valent

convertere humanam vicem.

diris agam vos: dira detestatio

90 nulla expiatur victima.

quin, ubi perire iussus exspiravero,

nocturnus occurram furor

petamque voltus umbra curvis unguibus,

quae vis deorum est Manium,

95 et inquietis adsidens praecordiis

pavore somnos auferam.

vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens

contundet obscaenas anus.

post insepulta membra different lupi

100 et Esquilinae alites

neque hoc parentes, heu mihi superstites,

effugerit spectaculum.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016