CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi vii


commentariivarialectioprosodia

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris

aptantur enses conditi?

parumne campis atque Neptuno super

fusum est Latini sanguinis,

5 non ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret

intactus aut Britannus ut descenderet

sacra catenatus via,

sed ut secundum vota Parthorum sua

10 urbs haec periret dextera?

neque hic lupis mos nec fuit leonibus

umquam nisi in dispar feris.

furorne caecus an rapit vis acrior

an culpa? responsum date.

15 tacent et albus ora pallor inficit

mentesque perculsae stupent.

sic est: acerba fata Romanos agunt

scelusque fraternae necis,

ut inmerentis fluxit in terram Remi

20 sacer nepotibus cruor.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016