CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xiii


commentariivarialectioprosodia

Horrida tempestas caelum contraxit et imbres

nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae

Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,

occasionem de die, dumque virent genua

5 et decet, obducta solvatur fronte senectus.

tu vina Torquato move consule pressa meo.

cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio

perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea

10 levare diris pectora sollicitudinibus,

nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

invicte, mortalis dea nate puer Thetide,

te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,

15 unde tibi reditum certo subtemine Parcae

rupere, nec mater domum caerula te revehet.

illic omne malum vino cantuque levato,

deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016