CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xiv


commentariivarialectioprosodia

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

oblivionem sensibus,

pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

arente fauce traxerim,

5 candide Maecenas, occidis saepe rogando:

deus, deus nam me vetat

inceptos olim, promissum carmen, iambos

ad umbilicum adducere.

non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

10 Anacreonta Teium,

qui persaepe cava testudine flevit amorem

non elaboratum ad pedem.

ureris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis

accendit obsessam Ilion,

15 gaude sorte tua: me libertina nec uno

contenta Phryne macerat.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016