CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xvi


commentariivarialectioprosodia

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,

suis et ipsa Roma viribus ruit.

quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

minacis aut Etrusca Porsenae manus

5 aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer

novisque rebus infidelis Allobrox,

nec fera caerulea domuit Germania pube

parentibusque abominatus Hannibal:

inpia perdemus devoti sanguinis aetas

10 ferisque rursus occupabitur solum;

barbarus heu cineres insistet victor et urbem

eques sonante verberabit ungula;

quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

– nefas videre – dissipabit insolens.

15 forte quid expediat communiter aut melior pars,

malis carere quaeritis laboribus.

nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum

velut profugit exsecrata civitas

agros atque lares patrios, habitandaque fana

20 apris reliquit et rapacibus lupis,

ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas

Notus vocabit aut protervos Africus.

sic placet? an melius quis habet suadere? secunda

ratem occupare quid moramur alite?

25 sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint

vadis levata, ne redire sit nefas;

neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,

im mare seu celsus procurrerit Appenninus

30 novaque monstra iunxerit libidine

mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,

adulteretur et columba miluo,

credula nec ravos timeant armenta leones

ametque salsa levis hircus aequora.

35 haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis

eamus omnis exsecrata civitas,

aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

inominata perpremat cubilia.

vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,

40 Etrusca praeter et volate litora.

nos manet Oceanus circumvagus: arva beata

petamus, arva divites et insulas,

reddit ubi cererem tellus inarata quotannis

et inputata floret usque vinea,

45 germinat et numquam fallentis termes olivae

suamque pulla ficus ornat arborem,

mella cava manant ex ilice, montibus altis

levis crepante lympha desilit pede.

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae

50 refertque tenta grex amicus ubera,

nec vespertinus circumgemit ursus ovile

nec intumescit alta viperis humus;

[nulla nocent pecori contagia, nullius astri

gregem aestuosa torret inpotentia]

55 pluraque felices mirabimur, ut neque largis

aquosus Eurus arva radat imbribus,

pinguia nec siccis urantur semina glaebis,

utrumque rege temperante caelitum.

non huc Argoo contendit remige pinus

60 neque inpudica Colchis intulit pedem;

non huc Sidonii torserunt cornua nautae,

laboriosa nec cohors Ulixei.

[Iuppiter illa piae secrevit litora genti,

ut inquinavit aere tempus aureum,]

65 aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum

piis secunda vate me datur fuga.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016