ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i ii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne

maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.

quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse

5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico,

frigus quo duramque famem propellere possit.

hunc si perconteris, avi cur atque parentis

praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,

omnia conductis coemens obsonia nummis,

10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,

respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis

[dives agris, dives positis in fenore nummis:]

quinas hic capiti mercedes exsecat atque

15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;

nomina sectatur modo sumpta veste virili

sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non

‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se

pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,

20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti

fabula quem miserum gnato vixisse fugato

inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:

dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui

inguen ad obscaenum subductis usque; facetus

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:

nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas

quarum subsuta talos tegat instita veste,

30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.

quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte

virtute esto’ inquit sententia dia Catonis;

‘nam simul ac venas inflavit taetra libido,

huc iuvenes aequom est descendere, non alienas

35 permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit

‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.

audire est operae pretium, procedere recte

qui moechis non voltis, ut omni parte laborent

utque illis multo corrupta dolore voluptas

40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.

hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis

ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem

praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,

hunc perminxerunt calones; quin etiam illud

45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem

demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat.

tutior at quanto merx est in classe secunda,

libertinarum dico – Sallustius in quas

non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,

50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste

munifico esse licet, vellet bonus atque benignus

esse, daret quantum satis esset nec sibi damno

dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,

hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango,’

55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,

qui patrium mimae donat fundumque laremque,

‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’

verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde

fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde

60 personam satis est, non illud, quidquid ubique

officit, evitare? bonam deperdere famam,

rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter–

est in matrona, ancilla peccesne togata?

Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno

65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque

quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,

exclusus fore, cum Longarenus foret intus.

huic si muttonis verbis mala tanta videnti

diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te

70 magno prognatum deposco consule cunnum

velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’

quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’

at quanto meliora monet pugnantiaque istis

dives opis natura suae, tu si modo recte

75 dispensare velis ac non fugienda petendis

inmiscere. tuo vitio rerumne labores,

nil referre putas? quare, ne paeniteat te,

desine matronas sectarier, unde laboris

plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

80 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos

sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus

rectius, atque etiam melius persaepe togatae.

adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte

quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,

85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.

regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos

inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora

molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,

quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei

contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,

quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia!’ verum

depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.

matronae praeter faciem nil cernere possis,

95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.

si interdicta petes, vallo circumdata – nam te

hoc facit insanum – multae tibi tum officient res,

custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

ad talos stola demissa et circumdata palla,

100 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.

altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est

ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;

metiri possis oculo latus. an tibi mavis

insidias fieri pretiumque avellier ante

105 quam mercem ostendi? ‘leporem venator ut alta

in nive sectetur, positum sic tangere nolit,’

cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam

transvolat in medio posita et fugientia captat.’

hiscine versiculis speras tibi posse dolores

110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli?

nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,

quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,

quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?

num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris

115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter

pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si

ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem

continuo fiat. malis tentigine rumpi?

non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.

120 illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno

stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.

candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa

nec magis alba velit quam dat natura videri.

125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,

Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.

nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,

ianua frangatur, latret canis, undique magno

pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto

130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet,

cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.

discincta tunica fugiendum est et pede nudo,

ne nummi pereant aut puga aut denique fama.

deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016