ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i iii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos

ut numquam inducant animum cantare rogati,

iniussi numquam desistant. Sardus habebat

ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,

5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non

quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo

usque ad mala citaret ‘io Bacchae’ modo summa

voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.

nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui

10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui

Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,

omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et

concha salis puri et toga, quae defendere frigus

15 quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses

huic parco, paucis contento, quinque diebus

nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum

mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam

sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?

20 nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.

Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’

quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis

verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.

stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.

25 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

cur in amicorum vitiis tam cernis acutum

quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra

evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.

iracundior est paulo, minus aptus acutis

30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod

rusticius tonso toga defluit et male laxus

in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir

non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens

inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum

35 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim

natura aut etiam consuetudo mala; namque

neglectis urenda filix innascitur agris.

illuc praevertamur, amatorem quod amicae

turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec

40 delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.

vellem in amicitia sic erraremus et isti

errori nomen virtus posuisset honestum.

ac pater ut gnati, sic nos debemus amici

siquod sit vitium non fastidire. strabonem

45 appellat paetum pater, et pullum, male parvos

sicui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum

balbutit scaurum pravis fultum male talis.

parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus

50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis

postulat ut videatur; at est truculentior atque

plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;

caldior est: acris inter numeretur. opinor,

haec res et iungit iunctos et servat amicos.

55 at nos virtutes ipsas invertimus atque

sincerum furimus vas incrustare. probus quis

nobiscum vivit, multum demissus homo: illi

tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis

insidias nullique malo latus obdit apertum,

60 cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris

invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano

ac non incauto fictum astutumque vocamus.

simplicior quis et est, qualem me saepe libenter

obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem

65 aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus,

communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,

quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.

nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,

qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,

70 cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,

si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari

si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.

qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,

postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est

75 peccatis veniam poscentem reddere rursus.

denique, quatenus excidi penitus vitium irae,

cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non

ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res

ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?

80 siquis eum servum, patinam qui tollere iussus

semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,

in cruce suffigat, Labeone insanior inter

sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque

maius peccatum est: paulum deliquit amicus,

85 quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus

odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,

qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,

mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras

porrecto iugulo historias captivus ut audit.

90 conminxit lectum potus mensave catillum

Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,

aut positum ante mea quia pullum in parte catini

sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus

sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si

95 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?

quis paria esse fere placuit peccata, laborant,

cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant

atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.

cum prorepserunt primis animalia terris,

100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro

pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,

donec verba, quibus voces sensusque notarent,

nominaque invenere; dehinc absistere bello,

105 oppida coeperunt munire et ponere leges,

ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.

nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli

causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,

quos venerem incertam rapientis more ferarum

110 viribus editior caedebat ut in grege taurus.

iura inventa metu iniusti fateare necesse est,

tempora si fastosque velis evolvere mundi.

nec natura potest iusto secernere iniquum,

dividit ut bona diversis, fugienda petendis,

115 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,

qui teneros caules alieni fregerit horti

et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit

regula, peccatis quae poenas inroget aequas,

ne scutica dignum horribili sectere flagello.

120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire,

non vereor, cum dicas esse paris res

furta latrociniis et magnis parva mineris

falce recisurum simili te, si tibi regnum

permittant homines. si dives, qui sapiens est,

125 et sutor bonus et solus formosus et est rex,

cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit

‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam

nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?

‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque

130 optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni

abiecto instrumento artis clausaque taberna

sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis

est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam

lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,

135 urgeris turba circum te stante miserque

rumperis et latras, magnorum maxime regum.

ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum

rex ibis neque te quisquam stipator ineptum

praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces

140 ignoscent, siquid peccaro stultus, amici

inque vicem illorum patiar delicta libenter

privatusque magis vivam te rege beatus.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016