CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i v


commentariivarialectioprosodia

Egressum magna me accepit Aricia Roma

hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi

differtum nautis cauponibus atque malignis.

5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.

hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri

indico bellum, cenantis haud animo aequo

exspectans comites. iam nox inducere terris

10 umbras et caelo diffundere signa parabat:

tum pueri nautis, pueris convicia nautae

ingerere: huc adpelle; trecentos inseris; ohe,

iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,

tota abit hora. mali culices ranaeque palustres

15 avertunt somnos; absentem cantat amicam

multa prolutus vappa nauta atque viator

certatim; tandem fessus dormire viator

incipit ac missae pastum retinacula mulae

nauta piger saxo religat stertitque supinus.

20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem

sentimus, donec cerebrosus prosilit unus

ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno

fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.

ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.

25 milia tum pransi tria repimus atque subimus

inpositum saxis late candentibus Anxur.

huc venturus erat Maecenas optimus atque

Cocceius, missi magnis de rebus uterque

legati, aversos soliti conponere amicos.

30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus

inlinere. interea Maecenas advenit atque

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem

factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

35 linquimus, insani ridentes praemia scribae,

praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.

in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,

Murena praebente domum, Capitone culinam.

postera lux oritur multo gratissima; namque

40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque

occurrunt, animae, qualis neque candidiores

terra tulit neque quis me sit devinctior alter.

o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.

nil ego contulerim iucundo sanus amico.

45 proxima Campano ponti quae villula, tectum

praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.

hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.

lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;

namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

50 hinc nos Coccei recipit plenissima villa,

quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,

Musa, velim memores et quo patre natus uterque

contulerit litis. Messi clarum genus Osci;

55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti

ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te

esse feri similem dico. ridemus, et ipse

Messius accipio, caput et movet. o tua cornu

ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum

60 sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix

saetosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,

pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.

65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam

ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,

nilo deterius dominae ius esse; rogabat

denique, cur umquam fugisset, cui satis una

farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.

70 prorsus iucunde cenam producimus illam.

tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes

paene macros arsit dum turdos versat in igni.

nam vaga per veterem dilapso flamma culinam

Volcano summum properabat lambere tectum.

75 convivas avidos cenam servosque timentis

tum rapere atque omnis restinguere velle videres.

incipit ex illo montis Apulia notos

ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos

nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici

80 villa recepisset lacrimoso non sine fumo,

udos cum foliis ramos urente camino.

hic ego mendacem stultissimus usque puellam

ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

intentum veneri; tum inmundo somnia visu

85 nocturnam vestem maculant ventremque supinum.

quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,

mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,

signis perfacile est: venit vilissima rerum

hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra

90 callidus ut soleat umeris portare viator.

nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:

qui locus a forti Diomede est conditus olim.

flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.

inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum

95 carpentes iter et factum corruptius imbri.

postera tempestas melior, via peior ad usque

Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis

iratis exstructa dedit risusque iocosque,

dum flamma sine tura liquescere limine sacro

100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,

non ego; namque deos didici securum agere aevom

nec, siquid miri faciat natura, deos id

tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016