ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i vi


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

incoluit finis, nemo generosior est te,

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus

olim qui magnis legionibus imperitarent,

5 ut plerique solent, naso suspendis adunco

ignotos, ut me libertino patre natum.

cum referre negas, quali sit quisque parente

natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

10 multos saepe viros nullis maioribus ortos

et vixisse probos amplis et honoribus auctos;

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

non umquam pretio pluris licuisse, notante

15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores

saepe dat indignis et famae servit ineptus,

qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

nos facere a volgo longe longeque remotos?

namque esto: populus Laevino mallet honorem

20 quam Decio mandare novo censorque moveret

Appius, ingenuo si non essem patre natus:

vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

25 sumere depositum clavom fierique tribuno?

invidia adcrevit, privato quae minor esset.

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

pellibus et latum demisit pectore clavom,

audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?

30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi

et cupiat formosus, eat quacumque, puellis

iniciat curam quaerendi singula, quali

sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

sic qui promittit civis, urbem sibi curae,

35 imperium fore et Italiam, delubra deorum,

quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

omnis mortalis curare et quaerere cogit.

‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes

deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’

40 ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;

namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus

et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta

concurrantque foro tria funera magna, sonabit,

cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’

45 nunc ad me redeo libertino patre natum,

quem rodunt omnes libertino patre natum,

nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,

quod mihi pareret legio Romana tribuno.

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,

praesertim cautum dignos adsumere, prava

ambitione procul. felicem dicere non hoc

me possim, casu quod te sortitus amicum;

nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.

ut veni coram, singultim pauca locutus –

infans namque pudor prohibebat plura profari –

non ego me claro natum patre, non ego circum

me Satureiano vectari rura caballo,

60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,

pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque

esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis

mendosa est natura, alioqui recta, velut si

egregio inspersos reprendas corpore naevos,

si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra

obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,

70 ut me collaudem, si et vivo carus amicis,

causa fuit pater his; qui macro pauper agello

noluit in Flavi ludum me mittere, magni

quo pueri magnis e centurionibus orti

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto

75 ibant octonos referentes idibus aeris,

sed puerum est ausus Romam portare docendum

artis quas doceat quivis eques atque senator

semet prognatos. vestem servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita

80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.

ipse mihi custos incorruptissimus omnis

circum doctores aderat. quid multa? pudicum,

qui primus virtutis honos, servavit ab omni

non solum facto, verum opprobrio quoque turpi

85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

laus illi debetur et a me gratia maior.

nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

sic me defendam. longe mea discrepat istis

et vox et ratio. nam si natura iuberet

a certis annis aevum remeare peractum

95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes

optaret sibi quisque, meis contentus honestos

fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res

atque salutandi plures, ducendus et unus

et comes alter, uti ne solus rusve peregre

exirem, plures calones atque caballi

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.

obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque secuntur

te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,

milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,

incedo solus, percontor quanti holus ac far,

fallacem circum vespertinumque pererro

saepe forum, adsisto divinis, inde domum me

115 ad porri et ciceris refero laganique catinum;

cena ministratur pueris tribus et lapis albus

pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus

vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se

voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto

aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,

non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum

admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

pransus non avide, quantum interpellet inani

ventre diem durare, domesticus otior. haec est

vita solutorum misera ambitione gravique;

130 his me consolor victurum suavius ac si

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016