CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i vii


commentariivarialectioprosodia

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Persius hic permagna negotia dives habebat

5 Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,

durus homo atque odio qui posset vincere Regem,

confidens, tumidus, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque

10 convenit – hoc etenim sunt omnes iure molesti,

quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,

non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque

15 summa fuit: duo si Discordia vexet inertis

aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi

cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro

muneribus missis: Bruto praetore tenente

ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non

20 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius

acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.

Persius exponit causam; ridetur ab omni

conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,

solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris

25 appellat comites excepto Rege; Canem illum,

invisum agricolis sidus, venisse: ruebat

flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.

tum Praenestinus salso multoque fluenti

expressa arbusto regerit convicia, durus

30 vindemiator et invictus, cui saepe viator

cessisset magna conpellans voce cuculum.

at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te

oro, qui reges consueris tollere, cur non

35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016