CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i viii


commentariivarialectioprosodia

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,

cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,

maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque

maxima formido; nam fures dextra coercet

5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,

ast inportunas volucres in vertice harundo

terret fixa vetatque novis considere in hortis.

huc prius angustis eiecta cadavera cellis

conservus vili portanda locabat in arca;

10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;

Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti

mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum

hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.

nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque

15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes

albis informem spectabant ossibus agrum,

cum mihi non tantum furesque feraeque suetae

hunc vexare locum curae sunt atque labori

quantum carminibus quae versant atque venenis

20 humanos animos: has nullo perdere possum

nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum

protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.

vidi egomet nigra succinctam vadere palla

Canidiam pedibus nudis passoque capillo,

25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque

fecerat horrendas adspectu. scalpere terram

unguibus et pullam divellere mordicus agnam

coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde

manis elicerent animas responsa daturas.

30 lanea et effigies erat altera cerea: maior

lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;

cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae

iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam

altera Tisiphonen: serpentes atque videres

35 infernas errare canes Lunamque rubentem,

ne foret his testis, post magna latere sepulcra.

mentior at siquid, merdis caput inquiner albis

corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum

Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.

40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes

umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum

utque lupi barbam variae cum dente colubrae

abdiderint furtim terris et imagine cerea

largior arserit ignis et ut non testis inultus

45 horruerim voces furiarum et facta duarum?

nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi

diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.

Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum

excidere atque herbas atque incantata lacertis

50 vincula cum magno risuque iocoque videres.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016