ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i x


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,

defensore tuo, pervincam, qui male factos

emendare parat versus, hoc lenius ille,

quo melior vir et est longe subtilior illo,

5 qui multum puer et loris et funibus udis

exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis

antiquis posset contra fastidia nostra,

grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:

Nempe inconposito dixi pede currere versus

10 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,

ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo

urbem defricuit, charta laudatur eadem.

nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

15 ergo non satis est risu diducere rictum

auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.

est brevitate opus, ut currat sententia neu se

inpediat verbis lassas onerantibus auris,

et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,

20 defendente vicem modo rhetoris atque poetae,

interdum urbani, parcentis viribus atque

extenuantis eas consulto. ridiculum acri

fortius et melius magnas plerumque secat res.

illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,

25 hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenes umquam legit neque simius iste

nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.

‘at magnum fecit, quod verbis graeca latinis

miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis

30 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque

suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’

cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum

dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

35 scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,

cum Pedius causas exsudet Poplicola atque

Corvinus, patriis intermiscere petita

verba foris malis, Canusini more bilinguis.

atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,

40 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus

post mediam noctem visus, cum somnia vera:

‘in silvam non ligna feras insanius ac si

magnas Graecorum malis inplere catervas.’

turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque

45 diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa

nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

arguta meretrice potes Davoque Chremeta

eludente senem comis garrire libellos

50 unus vivorum, Fundani, Pollio regum

facta canit pede ter percusso; forte epos acer

ut nemo Varius ducit, molle atque facetum

Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:

hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

55 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

inventore minor; neque ego illi detrahere ausim

haerentem capiti cum multa laude coronam.

at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem

plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,

60 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?

nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

non ridet versus Enni gravitate minores,

cum de se loquitur non ut maiore reprensis?

quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis

65 quaerere, num illius, num rerum dura negarit

versiculos natura magis factos et euntis

mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,

hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos

ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci

70 quale fuit Cassi rapido ferventius amni

ingenium, capsis quem fama est esse librisque

ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

comis et urbanus, fuerit limatior idem

quam rudis et Graecis intacti carminis auctor

75 quamque poetarum seniorum turba; sed ille,

si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,

detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

perfectum traheretur, et in versu faciendo

saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.

80 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint

scripturus, neque te ut miretur turba labores,

contentus paucis lectoribus. an tua demens

vilibus in ludis dictari carmina malis?

non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,

85 contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod

vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?

Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,

90 Valgius et probet haec Octavius optimus atque

Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque

ambitione relegata. te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque

vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,

95 conpluris alios, doctos ego quos et amicos

prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,

adridere velim, doliturus, si placeant spe

deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,

discipularum inter iubeo plorare cathedras.

100 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016