CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii ii


commentariivarialectioprosodia

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo –

nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus

rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – ,

discite non inter lances mensasque nitentis,

5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum

adclinis falsis animus meliora recusat,

verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?

dicam, si potero. male verum examinat omnis

corruptus iudex. leporem sectatus equove

10 lassus ab indomito vel, si Romana fatigat

militia adsuetum graecari – seu pila velox

molliter austerum studio fallente laborem,

seu te discus agit, pete cedentem aera disco:

cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

15 sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno

ne biberis diluta. foris est promus, et atrum

defendens piscis hiemat mare: cum sale panis

latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut

qui partum? non in caro nidore voluptas

20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere

sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea

nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.

vix tamen eripiam, posito pavone velis quin

hoc potius quam gallina tergere palatum,

25 corruptus vanis rerum, quia veneat auro

rara avis et picta pandat spectacula cauda:

tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,

quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?

carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

30 inparibus formis deceptum te petere esto:

unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis

ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem

mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

35 ducit te species, video: quo pertinet ergo

proceros odisse lupos? quia scilicet illis

maiorem natura modum dedit, his breve pondus:

ieiunus raro stomachus volgaria temnit.

porrectum magno magnum spectare catino

40 vellem ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos

praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam

putet aper rhombusque recens, mala copia quando

aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus

atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta

45 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem

Galloni praeconis erat acipensere mensa

infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?

tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo

siquis nunc mergos suavis edixerit assos,

parebit pravi docilis Romana iuventus.

sordidus a tenui victu distabit Ofello

iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,

55 si te alio pravum detorseris. Avidienus,

cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,

quinquennis oleas est et silvestria corna

ac nisi mutatum parcit defundere vinum et

cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

60 ille repotia, natalis aliosve dierum

festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

quali igitur victu sapiens utetur et horum

utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque

in neutram partem cultus miser. hic neque servis,

Albuci senis exemplo, dum munia didit,

saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam

convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

70 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum

adferat. in primis valeas bene; nam variae res

ut noceant homini credas, memor illius escae,

quae simplex olim tibi sederit. at simul assis

miscueris elixa, simul conchylia turdis,

75 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum

lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis

cena desurgat dubia? quin corpus onustum

hesternis vitiis animum quoque praegravat una

atque adfigit humo divinae particulam aurae.

80 alter ubi dicto citius curata sopori

membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

sive diem festum rediens advexerit annus,

seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

85 accedent anni, tractari mollius aetas

imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam

quam puer et validus praesumis mollitiem, seu

dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes

tardius adveniens vitiatum commodius quam

integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter

heroas natum tellus me prima tulisset.

das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque

grande ferunt una cum damno dedecus. adde

iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum

et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

as, laquei pretium. iure inquit Trausius istis

100 iurgatur verbis: ego vectigalia magna

divitiasque habeo tribus amplas regibus. ergo,

quod superat non est melius quo insumere possis?

cur eget indignus quisquam te divite? quare

templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo?

uni nimirum recte tibi semper erunt res,

o magnus posthac inimicis risus. uterne

ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui

pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

110 an qui contentus parvo metuensque futuri

in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum

integris opibus novi non latius usum

quam nunc accisis. videas metato in agello

115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum

non ego narrantem temere edi luce profesta

quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

ac mihi seu longum post tempus venerat hospes

sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,

sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

post hoc ludus erat culpa potare magistra

ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

125 explicuit vino contractae seria frontis.

saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?

nam propriae telluris erum natura nec illum

130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,

illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,

postremum expellet certe vivacior heres.

nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli

dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

135 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes

fortiaque adversis opponite pectora rebus.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016