CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii iii


commentariivarialectioprosodia

D. Sic raro scribis, ut toto non quater anno

membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,

iratus tibi, quod vini somnique benignus

nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis

5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo

dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.

culpantur frustra calami inmeritusque laborat

iratis natus paries dis atque poetis.

atqui voltus erat multa et praeclara minantis,

10 si vacuum tepido cepisset villula tecto.

quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?

Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?

invidiam placare paras virtute relicta?

contemnere miser. vitanda est inproba Siren

15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti

ponendum aequo animo. H. di te, Damasippe, deaeque

verum ob consilium donent tonsore. sed unde

tam bene me nosti? D. postquam omnis res mea Ianum

ad medium fracta est, aliena negotia curo

20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam,

quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,

quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.

callidus huic signo ponebam milia centum;

hortos egregiasque domos mercarier unus

25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale

inposuere mihi cognomen compita. H. novi

et miror morbi purgatum te illius. D. atqui

emovit veterem mire novus, ut solet, in cor

traiecto lateris miseri capitisve dolore,

30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.

H. dum nequid simile huic, esto ut libet. D. o bone, ne te

frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,

siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira

descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me

35 solatus iussit sapientem pascere barbam

atque a Fabricio non tristem ponte reverti.

nam male re gesta cum vellem mittere operto

me capite in flumen, dexter stetit et cave faxis

te quicquam indignum. pudor inquit te malus angit,

40 insanos qui inter vereare insanus haberi.

primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te

solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.

quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri

caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex

45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges,

excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare

desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen

insano posuere. velut silvis, ubi passim

palantis error certo de tramite pellit,

50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique

error, sed variis inludit partibus: hoc te

crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille

qui te deridet caudam trahat. est genus unum

stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,

55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;

alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis

per medios fluviosque ruentis: clamet amica

mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:

hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!

60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,

cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis

mater, te appello clamantibus. huic ego volgus

errori similem cunctum insanire docebo.

insanit veteres statuas Damasippus emendo:

65 integer est mentis Damasippi creditor? esto.

accipe quod numquam reddas mihi si tibi dicam:

tune insanus eris, si acceperis, an magis excors

reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?

scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae

70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:

effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

cum rapies in ius malis ridentem alienis,

fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor

si male rem gerere insani est, contra bene sani:

75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli

dictantis, quod tu numquam rescribere possis.

audire atque togam iubeo conponere, quisquis

ambitione mala aut argenti pallet amore,

quisquis luxuria tristive superstitione

80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me,

dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.

danda est ellebori multo pars maxima avaris:

nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.

heredes Staberi summam incidere sepulcro,

85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum

damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,

frumenti quantum metit Africa. sive ego prave

seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi, credo,

hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo

90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo

heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens

pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si

forte minus locuples uno quadrante perisset,

ipse videretur sibi nequior. omnis enim res,

95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris

divitiis parent; quas qui construxerit, ille

clarus erit, fortis, iustus. sapiensne? etiam, et rex

et quidquid volet. hoc veluti virtute paratum

speravit magnae laudi fore. quid simile isti

100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum

in media iussit Libya, quia tardius irent

propter onus segnes. uter est insanior horum?

nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.

siquis emat citharas, emptas conportet in unum,

105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli,

si scalpra et formas non sutor, nautica vela

aversus mercaturis: delirus et amens

undique dicatur merito. qui discrepat istis,

qui nummos aurumque recondit, nescius uti

110 conpositis metuensque velut contingere sacrum?

siquis ad ingentem frumenti semper acervum

porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc

audeat esuriens dominus contingere granum

ac potius foliis parcus vescatur amaris;

115 si positis intus Chii veterisque Falerni

mille cadis – nihil est: tercentum milibus, acre

potet acetum; age si et stramentis incubet unde –

octoginta annos natus, cui stragula vestis,

blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:

120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod

maxima pars hominum morbo iactatur eodem.

filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,

dis inimice senex custodis? ne tibi desit?

quantulum enim summae curtabit quisque dierum,

125 unguere si caules oleo meliore caputque

coeperis inpexa foedum porrigine? quare,

si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers

undique? tun sanus? populum si caedere saxis

incipias servosve tuos, quos aere pararis,

130 insanum te omnes pueri clamentque puellae;

cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,

incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis

nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.

an tu reris eum occisa insanisse parente

135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam

in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?

quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,

nil sane fecit quod tu reprehendere possis:

non Pyladen ferro violare aususve sororem

140 Electran, tantum maledicit utrique vocando

hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.

pauper Opimius argenti positi intus et auri,

qui Veientanum festis potare diebus

Campana solitus trulla vappamque profestis,

145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres

iam circum loculos et clavis laetus ovansque

curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis

excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque

effundi saccos nummorum, accedere pluris

150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:

ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.

men vivo? ut vivas igitur, vigila. hoc age. quid vis?

deficient inopem venae te, ni cibus atque

ingens accedit stomacho fultura ruenti.

155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.

quanti emptae? parvo. quanti ergo? octussibus. eheu,

quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?

quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?

stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,

160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.

non est cardiacus – Craterum dixisse putato –

hic aeger. recte est igitur surgetque? negabit.

[quod latus aut renes morbo temptentur acuto]

non est periurus neque sordidus: inmolet aequis

165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:

naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone

dones quidquid habes an numquam utare paratis?

Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives

antiquo censu, gnatis divisse duobus

170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis

ad lectum: postquam te talos, Aule, nucesque

ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,

te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,

extimui, ne vos ageret vesania discors,

175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.

quare per divos oratus uterque Penatis

tu cave ne minuas, tu ne maius facias id

quod satis esse putat pater et natura coercet.

praeterea ne vos titillet gloria, iure

180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve

vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.

in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,

latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,

nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;

185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,

astuta ingenuum volpes imitata leonem?

nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?

rex sum. nil ultra quaero plebeius. et aequam

rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto

190 dicere quod sentit permitto. maxime regum,

di tibi dent capta classem redducere Troia.

ergo consulere et mox respondere licebit?

consule. cur Aiax, heros ab Achille secundus,

putescit, totiens servatis clarus Achivis,

195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,

per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?

mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen

et Menelaum una mecum se occidere clamans.

tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam

200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,

rectum animi servas? quorsum? insanus quid enim Aiax

fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim

uxore et gnato; mala multa precatus Atridis

non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.

205 verum ego, ut haerentis adverso litore navis

eriperem, prudens placavi sanguine divos.

nempe tuo, furiose? meo, sed non furiosus.

qui species alias veris scelerisque tumultu

permixtas capiet, commotus habebitur atque

210 stultitiane erret nihilum distabit an ira.

Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:

cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,

stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?

siquis lectica nitidam gestare amet agnam,

215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,

Rufam aut Pusillam appellet fortique marito

destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius

praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.

quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,

220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava

stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

nunc age luxuriam et luxuriam arripe mecum.

225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes.

hic simul accepit patrimoni mille talenta,

edicit, piscator uti, pomarius, auceps,

unguentarius ac Tusci turba inpia vici,

cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum

230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,

verba facit leno: quidquid mihi, quidquid et horum

cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.

accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.

in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.

segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,

sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,

unde uxor media currit de nocte vocata.

filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto

diluit insignem bacam: qui sanior ac si

illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum

nequitia et nugis pravorum et amore gemellum

245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas,

quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?

aedificare casas, plostello adiungere muris,

ludere par inpar, equitare in harundine longa

siquem delectet barbatum, amentia verset.

250 si puerilius his ratio esse evincet amare

nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus

quale prius, ludas opus, an meretricis amore

sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim

mutatus Polemon? ponas insignia morbi,

255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille

dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,

postquam est inpransi correptus voce magistri?

porrigis irato puero cum poma, recusat;

sume, catelle! negat; si non des, optet. amator

260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,

quo rediturus erat non arcessitus, et haeret

invisis foribus? nec nunc, cum me vocet ultro,

accedam? an potius mediter finire dolores?

exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret. ecce

265 servos, non paulo sapientior o ere, quae res

nec modum habet neque consilium, ratione modoque

tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,

pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu

mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si

insanire paret certa ratione modoque.

quid? cum Picenis excerpens semina pomis

gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?

quid? cum balba feris annoso verba palato,

275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem

stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.

Hellade percussa Marius cum praecipitat se,

cerritus fuit? an commotae crimine mentis

absolves hominem et sceleris damnabis eundem

280 ex more inponens cognata vocabula rebus?

libertinus erat, qui circum compita siccus

lautis mane senex manibus currebat et unum,

quid tam magnum? addens unum me surpite morti!

dis etenim facile est orabat, sanus utrisque

285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,

exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.

Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,

mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,

290 frigida si puerum quartana reliquerit, illo

mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus

in Tiberi stabit. casus medicusve levarit

aegrum ex praecipiti: mater delira necabit

in gelida fixum ripa febrimque reducet,

295 quone malo mentem concussa? timore deorum.

haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico

arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.

dixerit insanum qui me, totidem audiet atque

respicere ignoto discet pendentia tergo.

300 H. Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,

qua me stultitia, quoniam non est genus unum,

insanire putas? ego nam videor mihi sanus.

D. quid, caput abscissum manibus cum portat Agave

gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?

305 H. stultum me fateor – liceat concedere veris –

atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

aegrotare putes animi vitio. D. accipe: primum

aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo

ad summum totus moduli bipedalis, et idem

310 corpore maiorem rides Turbonis in armis

spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?

an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,

tanto dissimilem et tanto certare minorem?

absentis ranae pullis vituli pede pressis

315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens

belua cognatos eliserit: illa rogare,

quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?

maior dimidio. num tanto? cum magis atque

se magis inflaret, non, si te ruperis, inquit,

320 par eris. haec a te non multum abludit imago.

adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,

quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.

non dico horrendam rabiem. H. iam desine. D. cultum

maiorem censu. H. teneas, Damasippe, tuis te.

325 D. mille puellarum, puerorum mille furores.

H. o maior tandem parcas, insane, minori.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016