CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii iv


commentariivarialectioprosodia

Unde et quo Catius? non est mihi tempus, aventi

ponere signa novis praeceptis, qualia vincent

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.

peccatum fateor, cum te sic tempore laevo

5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro.

quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,

sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.

quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem

utpote res tenuis, tenui sermone peractas.

10 ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.

ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.

longa quibus facies ovis erit, illa memento,

ut suci melioris et ut magis alba rotundis,

ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.

15 cole suburbano qui siccis crevit in agris

dulcior: inriguo nihil est elutius horto.

si vespertinus subito te oppresserit hospes,

ne gallina malum responset dura palato,

doctus eris vivam musto mersare Falerno:

20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis

natura est; aliis male creditur. ille salubris

aestates peraget, qui nigris prandia moris

finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mella Falerno:

25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso

prolueris melius. si dura morabitur alvus,

mitulus et viles pellent obstantia conchae

et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.

30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae;

sed non omne mare est generosae fertile testae:

murice Baiano melior Lucrina peloris,

ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,

pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,

non prius exacta tenui ratione saporum.

nec satis est cara piscis averrere mensa

ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis

languidus in cubitum iam se conviva reponet.

40 Umber et iligna nutritus glande rotundas

curvat aper lances carnem vitantis inertem;

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.

vinea submittit capreas non semper edulis.

fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,

ante meum nulli patuit quaesita palatum.

sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.

nequaquam satis in re una consumere curam,

ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

50 quali perfundat piscis securus olivo.

Massica si caelo suppones vina sereno,

nocturna siquid crassi est tenuabitur aura

et decedet odor nervis inimicus; at illa

integrum perdunt lino vitiata saporem.

55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna

vina, columbino limum bene colligit ovo,

quatenus ima petit volvens aliena vitellus.

tostis marcentem squillis recreabis et Afra

potorem coclea; nam lactuca innatat acri

60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis

flagitat inmorsus refici, quin omnia malit

quaecumque inmundis fervent allata popinis.

est operae pretium duplicis pernoscere iuris

naturam. simplex e dulci constat olivo,

65 quod pingui miscere mero muriaque decebit

non alia quam qua Byzantia putuit orca.

hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

pressa Venafranae quod baca remisit olivae.

70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:

nam facie praestant, venucula convenit ollis;

rectius Albanam fumo duraveris uvam.

hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,

primus et invenior piper album cum sale nigro

75 incretum puris circumposuisse catillis.

inmane est vitium dare milia terna macello

angustoque vagos piscis urgere catino.

magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis

tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,

80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.

vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.

ten lapides varios lutulenta radere palma

et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,

85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem

haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,

quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?

docte Cati, per amicitiam divosque rogatus

ducere me auditum, perges quocumque, memento.

90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,

non tamen interpres tantundem iuveris. adde

voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus

non magni pendis, quia contigit; at mihi cura

non mediocris inest, fontis ut adire remotos

95 atque haurire queam vitae praecepta beatae.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016