CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii v


commentariivarialectioprosodia

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti

responde, quibus amissas reparare queam res

artibus atque modis. quid rides? iamne doloso

non satis est Ithacam revehi patriosque penatis

5 adspicere? o nulli quicquam mentite, vides ut

nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic

aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui

et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.

quando pauperiem missis ambagibus horres,

10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus

sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,

res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma

et quoscumque feret cultus tibi fundus honores

ante Larem gustet venerabilior Lare dives.

15 qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus

sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi

tu comes exterior, si postulet, ire recuses.

utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae

me gessi, certans semper melioribus. ergo

20 pauper eris. fortem hoc animum tolerare iubebo;

et quondam maiora tuli. tu protinus, unde

divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.

dixi equidem et dico: captes astutus ubique

testamenta senum neu, si vafer unus et alter

25 insidiatorem praeroso fugerit hamo,

aut spem deponas aut artem inlusus omittas.

magna minorve foro si res certabitur olim,

vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro

qui meliorem audax vocet in ius, illius esto

30 defensor; fama civem causaque priorem

sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.

Quinte puta aut Publi – gaudent praenomine molles

auriculae – tibi me virtus tua fecit amicum.

ius anceps novi, causas defendere possum;

35 eripiet quivis oculos citius mihi quam te

contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,

nequid tu perdas neu sis iocus. ire domum atque

pelliculam curare iube; fi cognitor ipse,

persta atque obdura: seu rubra Canicula findet

40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso

Furius hibernas cana nive conspuet Alpis.

nonne vides aliquis cubito stantem prope tangens

inquiet, ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?

plures adnabunt thynni et cetaria crescent.

45 sicui praeterea validus male filius in re

praeclara sublatus aletur, ne manifestum

caelibis obsequium nudet te, leniter in spem

adrepe officiosus, ut et scribare secundus

heres et, siquis casus puerum egerit Orco,

50 in vacuom venias: perraro haec alea fallit.

qui testamentum tradet tibi cumque legendum,

abnuere et tabulas a te removere memento,

sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo

cera velit versu; solus multisne coheres,

55 veloci percurre oculo. plerumque recoctus

scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem

captatorque dabit risus Nasica Corano.

num furis? an prudens ludis me obscura canendo?

o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non:

60 divinare etenim magnus mihi donat Apollo.

quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.

tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto

demissum genus Aenea, tellure marique

magnus erit, forti nubet procera Corano

65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum.

tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque

ut legat orabit; multum Nasica negatas

accipiet tandem et tacitus leget invenietque

nil sibi legatum praeter plorare suisque.

70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa

libertusve senem delirum temperet, illis

accedas socius: laudes, lauderis ut absens.

adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum

expugnare caput. scribet mala carmina vecors:

75 laudato. scortator erit: cave te roget; ultro

Penelopam facilis potiori trade. putasne

perduci poterit tam frugi tamque pudica,

quam nequiere proci recto depellere cursu?

venit enim magnum donandi parca iuventus

80 nec tantum veneris quantum studiosa culinae.

sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno

de sene gustarit tecum partita lucellum,

ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.

me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis

85 ex testamento sic est elata: cadaver

unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,

scilicet elabi si posset mortua; credo,

quod nimium institerat viventi. cautus adito

neu desis operae neve immoderatus abundes.

90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra

non etiam sileas; Davus sis comicus atque

stes capite obstipo, multum similis metuenti.

obsequio grassare; mone, si increbruit aura,

cautus uti velet carum caput; extrahe turba

95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci.

inportunus amat laudari: donec ohe iam

ad caelum manibus sublatis dixerit, urge:

crescentem tumidis infla sermonibus utrem.

cum te servitio longo curaque levarit,

100 et certum vigilans quartae sit partis Ulixes

audieris heres: ergo nunc Dama sodalis

nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?

sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est

gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum

105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus

egregie factum laudet vicinia. siquis

forte coheredum senior male tussiet, huic tu

dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit

emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me

110 imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016