CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii vi


commentariivarialectioprosodia

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,

hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons

et paulum silvae super his foret. auctius atque

di melius fecere. bene est. nil amplius oro,

5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.

si neque maiorem feci ratione mala rem

nec sum facturus vitio culpave minorem,

si veneror stultus nihil horum o si angulus ille

proximus accedat, qui nunc denormat agellum!

10 o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,

thesauro invento qui mercennarius agrum

illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule!, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:

pingue pecus domino facias et cetera praeter

15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.

ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,

quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?

nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster

autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.

20 Matutine pater, seu Iane libentius audis,

unde homines operum primos vitaeque labores

instituunt – sic dis placitum, – tu carminis esto

principium. Romae sponsorem me rapis: eia,

ne prior officio quisquam respondeat, urge.

25 sive aquilo radit terras seu bruma nivalem

interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

postmodo quod mi obsit clare certumque locuto

luctandum in turba et facienda iniuria tardis.

quid tibi vis, insane? et quam rem agis? inprobus urget

30 iratis precibus, tu pulses omne quod obstat,

ad Maecenatem memori si mente recurras.

hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras

ventum est Esquilias, aliena negotia centum

per caput et circa saliunt latus. ante secundam

35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.

de re communi scribae magna atque nova te

orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.

inprimat his cura Maecenas signa tabellis.

dixeris: experiar: si vis, potes, addit et instat.

40 septimus octavo propior iam fugerit annus,

ex quo Maecenas me coepit habere suorum

in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda

vellet iter faciens et cui concredere nugas

hoc genus: hora quota est? Thraex est Gallina Syro par?

45 matutina parum cautos iam frigora mordent,

et quae rimosa bene deponuntur in aure.

per totum hoc tempus subiectior in diem et horam

invidiae noster. ludos spectaverat, una

luserat in campo: fortunae filius omnes.

50 frigidus a rostris manat per compita rumor:

quicumque obvius est, me consulit: o bone – nam te

scire, deos quoniam propius contingis oportet, –

numquid de Dacis audisti? nil equidem. ut tu

semper eris derisor. at omnes di exagitent me,

55 si quicquam. quid? militibus promissa Triquetra

praedia Caesar an est Itala tellure daturus?

iurantem me scire nihil mirantur ut unum

scilicet egregii mortalem altique silenti.

perditur haec inter misero lux non sine votis:

60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit

nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis

ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?

o quando faba Pythagorae cognata simulque

uncta satis pingui ponentur holuscula lardo?

65 o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique

ante Larem proprium vescor vernasque procacis

pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,

siccat inaequalis calices conviva solutus

legibus insanis, seu quis capit acria fortis

70 pocula seu modicis uvescit laetius. ergo

sermo oritur, non de villis domibusve alienis,

nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos

pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne

divitiis homines an sint virtute beati,

75 quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos

et quae sit natura boni summumque quid eius.

Cervius haec inter vicinus garrit anilis

ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli

sollicitas ignarus opes, sic incipit: olim

80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur

accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,

asper et attentus quaesitis, ut tamen artum

solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille

sepositi ciceris nec longae invidit avenae,

85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi

frusta dedit, cupiens varia fastidia cena

vincere tangentis male singula dente superbo,

cum pater ipse domus palea porrectus in horna

esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.

90 tandem urbanus ad hunc quid te iuvat inquit, amice,

praerupti nemoris patientem vivere dorso?

vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?

carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando

mortalis animas vivunt sortita neque ulla est

95 aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,

dum licet, in rebus iucundis vive beatus,

vive memor, quam sis aevi brevis. haec ubi dicta

agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde

ambo propositum peragunt iter, urbis aventes

100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat

nox medium caeli spatium, cum ponit uterque

in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco

tincta super lectos canderet vestis eburnos

multaque de magna superessent fercula cena,

105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris.

ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit

agrestem, veluti succinctus cursitat hospes

continuatque dapes nec non verniliter ipsis

fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.

110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque

rebus agit laetum convivam, cum subito ingens

valvarum strepitus lectis excussit utrumque.

currere per totum pavidi conclave magisque

exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

115 personuit canibus. tum rusticus: haud mihi vita

est opus hac ait et valeas: me silva cavosque

tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016