ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii vii


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

D. Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos

pauca reformido. H. Davusne? D. ita, Davus, amicum

mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,

ut vitale putes. H. age libertate Decembri,

5 quando ita maiores voluerunt, utere: narra.

D. pars hominum vitiis gaudet constanter et urget

propositum; pars multa natat, modo recta capessens,

interdum pravis obnoxia. saepe notatus

cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani

10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,

aedibus ex magnis subito se conderet unde

mundior exiret vix libertinus honeste;

iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis

vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.

15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra

contudit articulos, qui pro se tolleret atque

mitteret in phimum talos, mercede diurna

conductum pavit: quanto constantior isdem

in vitiis, tanto levius miser ac prior illo

20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.

H. non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,

furcifer? D. ad te, inquam. H. quo pacto, pessime? D. laudas

fortunam et mores antiquae plebis, et idem,

siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,

25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,

aut quia non firmus rectum defendis et haeres

nequiquam caeno cupiens evellere plantam.

Romae rus optas; absentem rusticus urbem

tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus

30 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam

vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,

quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se

Maecenas serum sub lumina prima venire

convivam: ‘nemon oleum fert ocius? ecquis

35 audit?’ cum magno blateras clamore fugisque.

Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,

discedunt. ‘etenim fateor me’ dixerit ille

‘duci ventre levem, nasum nidore supinor,

inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.

40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro

insectere velut melior verbisque decoris

obvolvas vitium?’ quid, si me stultior ipso

quingentis empto drachmis deprenderis? aufer

me voltu terrere; manum stomachumque teneto,

45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo.

te coniunx aliena capit, meretricula Davum:

peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me

natura intendit, sub clara nuda lucerna

quaecumque excepit turgentis verbera caudae

50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,

dimittit neque famosum neque sollicitum, ne

ditior aut formae melioris meiat eodem.

tu cum proiectis insignibus, anulo equestri

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,

55 turpis odoratum caput obscurante lacerna,

non es quod simulas? metuens induceris atque

altercante libidinibus tremis ossa pavore.

quid refert, uri virgis ferroque necari

auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

60 quo te demisit peccati conscia erilis,

contractum genibus tangas caput? estne marito

matronae peccantis in ambo iusta potestas,

in corruptorem vel iustior? illa tamen se

non habitu mutatve loco peccatve superne,

65 cum te formidet mulier neque credat amanti.

ibis sub furcam prudens dominoque furenti

conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam

evasti: credo, metues doctusque cavebis:

quaeres, quando iterum paveas iterumque perire

70 possis, o totiens servus. quae belua ruptis,

cum semel effugit, reddit se prava catenis?

‘non sum moechus’ ais. neque ego hercule fur, ubi vasa

praetereo sapiens argentea. tolle periclum:

iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque

tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque

inposita haud umquam misera formidine privet?

adde super, dictis quod non levius valeat; nam,

sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe

tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque

duceris ut nervis alienis mobile lignum.

quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,

quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,

85 responsare cupidinibus, contemnere honores

fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,

externi nequid valeat per leve morari,

in quem manca ruit semper fortuna. potesne

ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta

90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum

perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

colla iugo liber, ‘liber sum’ dic age. non quis.

urget enim dominus mentem non lenis et acris

subiectat lasso stimulos versatque negantem.

95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque

aut Pacideiani contento poplite miror

proelia rubrica picta aut carbone, velut si

re vera pugnent, feriant vitentque moventes

100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse

subtilis veterum iudex et callidus audis.

nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens

virtus atque animus cenis responsat opimis?

obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,

quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?

nempe inamarescunt epulae sine fine petitae

inlusique pedes vitiosum ferre recusant

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam

110 furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,

nil servile gulae parens habet? adde, quod idem

non horam tecum esse potes, non otia recte

ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,

iam vino quaerens, iam somno fallere curam,

115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.

H. unde mihi lapidem? D. quorsum est opus? H. unde sagittas?

D. aut insanit homo aut versus facit. H. ocius hinc te

ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016