CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii viii


commentariivarialectioprosodia

H. Ut Nasidieni iuvit te cena beati?

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

de medio potare die. F. sic, ut mihi numquam

in vita fuerit melius. H. da, si grave non est,

5 quae prima iratum ventrem placaverit esca.

F. in primis Lucanus aper: leni fuit austro

captus, ut aiebat cenae pater: acria circum

rapula, lactucae, radices, qualia lassum

pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam

gausape purpureo mensam pertersit et alter

sublegit quodcumque iaceret inutile quodque

posset cenantis offendere, ut Attica virgo

cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.

hic erus Albanum, Maecenas, sive Falernum

te magis adpositis delectat, habemus utrumque.

H. divitias miseras! sed quis cenantibus una,

Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.

20 F. summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,

si memini, Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,

ridiculus totas semel absorbere placentas;

25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,

indice monstraret digito; nam cetera turba,

nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,

longe dissimilem noto celantia sucum,

ut vel continuo patuit, cum passeris atque

30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.

post hoc me docuit melimela rubere minorem

ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso

audieris melius. tum Vibidius Balatroni

nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,

35 et calices poscit maiores. vertere pallor

tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris

potores, vel quod maledicunt liberius vel

fervida quod subtile exsurdant vina palatum.

invertunt Allifanis vinaria tota

40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi

convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertur squillas inter murena natantis

in patina porrecta. sub hoc erus haec gravida inquit

capta est, deterior post partum carne futura.

45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

vino quinquenni, verum citra mare nato,

dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non

hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto,

50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

erucas viridis, inulas ego primus amaras

monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

ut melius muria quod testa marina remittat.

interea suspensa gravis aulaea ruinas

55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri

quantum non Aquilo Campanis excitat agris.

nos maius veriti, postquam nihil esse pericli

sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si

filius inmaturus obisset, flere. quis esset

60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum

tolleret: heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

te deus? ut semper gaudes inludere rebus

humanis! Varius mappa conpescere risum

vix poterat. Balatro suspendens omnia naso

65 haec est condicio vivendi aiebat, eoque

responsura tuo numquam est par fama labori.

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni

sollicitudine districtum, ne panis adustus,

ne male conditum ius adponatur, ut omnes

70 praecincti recte pueri comptique ministrent.

adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,

ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

adversae nudare solent, celare secundae.

75 Nasidienus ad haec tibi di, quaecumque preceris,

commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis

et soleas poscit. tum in lecto quoque videres

stridere secreta divisos aure susurros.

H. nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

80 redde age quae deinceps risisti. F. Vibidius dum

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,

quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque

ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

85 emendaturus fortunam; deinde secuti

mazonomo pueri magno discerpta ferentes

membra gruis sparsi sale multo non sine farre,

pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae

et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,

90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto

vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,

suavis res, si non causas narraret earum et

naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,

ut nihil omnino gustaremus, velut illis

95 Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016