CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i iv


commentariivarialectioprosodia

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

quid nunc te dicam facere in regione Pedana?

scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat

an tacitum silvas inter reptare salubris

5 curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?

non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,

di tibi divitias dederunt artemque fruendi.

quid voveat dulci nutricula maius alumno,

qui sapere et fari possit quae sentiat et cui

10 gratia fama valetudo contingat abunde

et mundus victus non deficiente crumina?

inter spem curamque, timores inter et iras

omnem crede diem tibi diluxisse supremum:

grata superveniet quae non sperabitur hora.

15 me pinguem et nitidum bene curata cute vises,

cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016