CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i v


commentariivarialectioprosodia

Si potes Archiacis conviva recumbere lectis

nec modica cenare times holus omne patella,

supremo te sole domi, Torquate, manebo.

vina bibes iterum Tauro diffusa palustris

5 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.

iamdudum splendet focus et tibi munda supellex:

mitte levis spes et certamina divitiarum

et Moschi causam: cras nato Caesare festus

10 dat veniam somnumque dies; inpune licebit

aestivam sermone benigno tendere noctem.

quo mihi fortunam, si non conceditur uti?

parcus ob heredis curam nimiumque severus

adsidet insano: potare et spargere flores

15 incipiam patiarque vel inconsultus haberi.

quid non ebrietas dissignat? operta recludit,

spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,

sollicitis animis onus eximit, addocet artis.

fecundi calices quem non fecere disertum,

20 contracta quem non in paupertate solutum?

haec ego procurare et idoneus imperor et non

invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa

corruget naris, ne non et cantharus et lanx

ostendat tibi te, ne fidos inter amicos

25 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par

iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque

et nisi cena prior potiorque puella Sabinum

detinet adsumam; locus est et pluribus umbris;

sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.

30 tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis

atria servantem postico falle clientem.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016