CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i vii


commentariivarialectioprosodia

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum

Sextilem totum mendax desideror. atqui

si me vivere vis sanum recteque valentem,

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

5 Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque

dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet

officiosaque sedulitas et opella forensis

adducit febris et testamenta resignat.

10 quodsi bruma nives Albanis inlinet agris,

ad mare descendet vates tuus et sibi parcet

contractusque leget: te, dulcis amice, reviset

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

non quo more piris vesci Calaber iubet hospes

15 tu me fecisti locupletem: vescere sodes.

iam satis est. at tu, quantum vis, tolle. benigne.

non invisa feres pueris munuscula parvis.

tam teneor dono, quam si dimittar onustus.

ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.

20 prodigus et stultus donat quae spernit et odit:

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.

vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,

nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:

dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

25 quodsi me noles usquam discedere, reddes

forte latus, nigros angusta fronte capillos,

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et

inter vina fugam Cinarae maerere protervae.

forte per angustam tenuis vulpecula rimam

30 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus

ire foras pleno tendebat corpore frustra.

cui mustela procul si vis ait effugere istinc,

macra cavum repetes artum, quem macra subisti.

hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:

35 nec somnum plebis laudo satur altilium nec

otia divitiis Arabum liberrima muto.

saepe verecundum laudasti, rexque paterque

audisti coram, nec verbo parcius absens:

inspice, si possum donata reponere laetus.

40 haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:

non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.

parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,

45 sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.

strenuus et fortis causisque Philippus agendis

clarus ab officiis octavam circiter horam

dum redit atque foro nimium distare Carinas

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,

50 adrasum quendam vacua tonsoris in umbra

cultello proprios purgantem leniter unguis.

Demetri puer hic non laeve iussa Philippi

accipiebat abi, quaere et refer, unde domo, quis,

cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.'

55 it redit et narrat, Volteium nomine Menam,

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

et properare loco et cessare et quaerere et uti,

gaudentem parvisque sodalibus et lare certo

et ludis et post decisa negotia campo.

60 scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic

ad cenam veniat. non sane credere Mena,

mirari secum tacitus. quid multa? benigne

respondet. neget ille mihi? negat inprobus et te

neglegit aut horret. Volteium mane Philippus

65 vilia vendentem tunicato scruta popello

occupat et salvere iubet prior; ille Philippo

excusare laborem et mercennaria vincla,

quod non mane domum venisset, denique quod non

providisset eum. sic ignovisse putato

70 me tibi, si cenas hodie mecum. ut libet. ergo

post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.

ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus

tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe

occultum visus decurrere piscis ad hamum,

75 mane cliens et iam certus conviva, iubetur

rura suburbana indictis comes ire Latinis.

inpositus mannis arvum caelumque Sabinum

non cessat laudare. videt ridetque Philippus,

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

80 dum septem donat sestertia, mutua septem

promittit, persuadet uti mercetur agellum.

mercatur. ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque

sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,

85 inmoritur studiis et amore senescit habendi.

verum ubi oves furto, morbo periere capellae,

spem mentita seges, bos est enectus arando:

offensus damnis media de nocte caballum

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

90 quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,

durus, ait, Voltei, nimis attentusque videris

esse mihi. pol me miserum, patrone, vocares,

si velles inquit verum mihi ponere nomen.

quod te per Genium dextramque deosque Penatis

95 obsecro et obtestor, vitae me redde priori.

qui semel adspexit, quantum dimissa petitis

praestent, mature redeat repetatque relicta.

metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016