CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xiii


commentariivarialectioprosodia

Ut proficiscentem docui te saepe diuque,

Augusto reddes signata volumina, Vinni,

si validus, si laetus erit, si denique poscet;

ne studio nostri pecces odiumque libellis

5 sedulus inportes opera vehemente minister.

si te forte meae gravis uret sarcina chartae,

abicito potius, quam quo perferre iuberis

clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum

cognomen vertas in risum et fabula fias.

10 viribus uteris per clivos flumina lamas.

victor propositi simul ac perveneris illuc,

sic positum servabis onus, ne forte sub ala

fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,

ut vinosa glomus furtivae Pirria lanae,

15 ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.

ne volgo narres te sudavisse ferendo

carmina quae possint oculos aurisque morari

Caesaris. oratus multa prece nitere porro.

vade, vale; cave ne titubes mandataque frangas.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016