CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xiv


commentariivarialectioprosodia

Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli,

quem tu fastidis, habitatum quinque focis et

quinque bonos solitum Variam dimittere patres,

certemus, spinas animone ego fortius an tu

5 evellas agro, et melior sit Horatius an res.

me quamvis Lamiae pietas et cura moratur

fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

insolabiliter, tamen istuc mens animusque

fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra.

10 rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum:

cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.

stultus uterque locum inmeritum causatur inique:

in culpa est animus, qui se non effugit umquam.

tu mediastinus tacita prece rura petebas,

15 nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:

me constare mihi scis et discedere tristem,

quandocumque trahunt invisa negotia Romam.

non eadem miramur; eo disconvenit inter

meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua

20 credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit

quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina

incutiunt urbis desiderium, video, et quod

angulus iste feret piper et tus ocius uva

nec vicina subest vinum praebere taberna

25 quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges

iampridem non tacta ligonibus arva bovemque

disiunctum curas et strictis frondibus exples;

addit opus pigro rivus, si decidit imber,

30 multa mole docendus aprico parcere prato.

nunc age quid nostrum concentum dividat audi.

quem tenues decuere togae nitidique capilli,

quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci,

quem bibulum liquidi media de luce Falerni,

35 cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;

nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.

non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

limat, non odio obscuro morsuque venenat:

rident vicini glaebas et saxa moventem.

40 cum servis urbana diaria rodere mavis,

horum tu in numerum voto ruis: invidet usum

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.

optat ephippia bos piger, optat arare caballus:

quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016