CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xvi


commentariivarialectioprosodia

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,

arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,

pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,

scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

5 continui montes si dissocientur opaca

valle, sed ut veniens dextrum latus adspiciat sol,

laevum discedens curru fugiente vaporet,

temperiem laudes. quid si rubicunda benigni

corna vepres et pruna ferant, si quercus et ilex

10 multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?

dicas adductum propius frondere Tarentum.

fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec

frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,

infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.

15 hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae

incolumem tibi me praestant septembribus horis.

tu recte vivis, si curas esse quod audis.

iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;

sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas

20 neve putes alium sapiente bonoque beatum

neu, si te populus sanum recteque valentem

dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.

stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

25 siquis bella tibi terra pugnata marique

dicat et his verbis vacuas permulceat auris:

tene magis salvum populus velit an populum tu,

servet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter, Augusti laudes agnoscere possis:

30 cum pateris sapiens emendatusque vocari,

respondesne tuo, dic sodes, nomine? nempe

vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'

qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut, si

detulerit fasces indigno, detrahet idem.

35 pone, meum est, inquit: pono tristisque recedo.

idem si clamet furem, neget esse pudicum,

contendat laqueo collum pressisse paternum,

mordear opprobriis falsis mutemque colores?

falsus honor iuvat et mendax infamia terret

40 quem nisi mendosum et medicandum? vir bonus est quis?

qui consulta patrum, qui leges iuraque servat,

quo multae magnaeque secantur iudice lites,

quo res sponsore et quo causae teste tenentur.

sed videt hunc omnis domus et vicinia tota

45 introrsum turpem, speciosum pelle decora.

nec furtum feci nec fugi si mihi dicat

servus, habes pretium, loris non ureris, aio.

non hominem occidi. non pasces in cruce corvos.

sum bonus et frugi. renuit negitatque Sabellus.

50 cautus enim metuit foveam lupus accipiterque

suspectos laqueos et opertum miluus hamum:

oderunt peccare boni virtutis amore.

tu nihil admittes in te formidine poenae:

sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

55 nam de mille fabae modiis cum surripis unum,

damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.

vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

quandocumque deos vel porco vel bove placat,

Iane pater clare, clare cum dixit Apollo,

60 labra movet metuens audiri: pulchra Laverna,

da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,

noctem peccatis et fraudibus obice nubem.

qui melior servo, qui liberior sit avarus,

in triviis fixum cum se demittit ob assem,

65 non video. nam qui cupiet, metuet quoque; porro

qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam.

perdidit arma, locum virtutis deseruit, qui

semper in augenda festinat et obruitur re.

vendere cum possis captivum, occidere noli:

70 serviet utiliter; sine pascat durus aretque,

naviget ac mediis hiemet mercator in undis,

annonae prosit, portet frumenta penusque.

vir bonus et sapiens audebit dicere: Pentheu,

rector Thebarum, quid me perferre patique

75 indignum coges? adimam bona. nempe pecus, rem,

lectos, argentum: tollas licet. in manicis et

compedibus saevo te sub custode tenebo.

ipse deus, simulatque volam, me solvet. opinor,

hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016