CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xix


commentariivarialectioprosodia

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

nulla placere diu nec vivere carmina possunt,

quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos

adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,

5 vina fere dulces oluerunt mane Camenae.

laudibus arguitur vini vinosus Homerus:

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma

prosiluit dicenda. forum putealque Libonis

mandabo siccis, adimam cantare severis;

10 hoc simul edixi, non cessavere poetae

nocturno certare mero, putere diurno.

quid? siquis voltu torvo ferus et pede nudo

exiguaeque togae simulet textore Catonem,

virtutemne repraesentet moresque Catonis?

15 rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,

dum studet urbanus tenditque disertus haberi.

decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi

pallerem casu, biberent exsangue cuminum.

o imitatores, servom pecus, ut mihi saepe

20 bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!

libera per vacuum posui vestigia princeps,

non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,

dux reget examen. Parios ego primus iambos

ostendi Latio, numeros animosque secutus

25 Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.

ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

quod timui mutare modos et carminis artem:

temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,

temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,

30 nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,

nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus

volgavi fidicen. iuvat inmemorata ferentem

ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

35 scire velis, mea cur ingratus opuscula lector

laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:

non ego ventosae plebis suffragia venor

inpensis cenarum et tritae munere vestis;

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor

40 grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

hinc illae lacrimae. spissis indigna theatris

scripta pudet recitare et nugis addere pondus

si dixi, rides ait et Iovis auribus ista

servas; fidis enim manare poetica mella

45 te solum, tibi pulcher. ad haec ego naribus uti

formido et, luctantis acuto ne secer ungui,

displicet iste locus clamo et diludia posco.

ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

ira truces inimicitias et funebre bellum.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016