CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epistulae i xx


commentariivarialectioprosodia

Vortumnum Ianumque, liber, spectare videris,

scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus;

odisti clavis et grata sigilla pudico,

paucis ostendi gemis et communia laudas,

5 non ita nutritus: fuge quo descendere gestis.

non erit emisso reditus tibi. quid miser egi?

quid volui? dices, ubi quid te laeserit; et scis

in breve te cogi, cum plenus languet amator.

quodsi non odio peccantis desipit augur,

10 carus eris Romae, donec te deserat aetas:

contrectatus ubi manibus sordescere volgi

coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis

aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.

ridebit monitor non exauditus, ut ille

15 qui male parentem in rupis protrusit asellum

iratus; quis enim invitum servare laboret?

hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem

occupet extremis in vicis balba senectus.

cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,

20 me libertino natum patre et in tenui re

maiores pinnas nido extendisse loqueris,

ut, quantum generi demas, virtutibus addas;

me primis urbis belli placuisse domique,

corporis exigui, praecanum, solibus aptum,

25 irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

forte meum siquis te percontabitur aevum,

me quater undenos sciat inplevisse Decembris,

conlegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016