CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i i


commentariivarialectioprosodia

Maecenas atavis edite regibus,

o et praesidium et dulce decus meum!

sunt quos curriculo pulverem Olympicum

collegisse iuvat metaque fervidis

5 evitata rotis palmaque nobilis

terrarum dominos evehit ad deos;

hunc, si mobilium turba Quiritium

certat tergeminis tollere honoribus;

illum, si proprio condidit horreo

10 quidquid de Libycis verritur areis.

gaudentem patrios findere sarculo

agros Attalicis condicionibus

numquam demoveas, ut trabe Cypria

Myrtoum pavidus nauta secet mare;

15 luctantem Icariis fluctibus Africum

mercator metuens otium et oppidi

laudat rura sui: mox reficit rates

quassas indocilis pauperiem pati.

est qui nec veteris pocula Massici

20 nec partem solido demere de die

spernit, nunc viridi membra sub arbuto

stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae;

multos castra iuvant et lituo tubae

permixtus sonitus bellaque matribus

25 detestata; manet sub Iove frigido

venator tenerae coniugis inmemor,

seu visa est catulis cerva fidelibus,

seu rupit teretes Marsus aper plagas.

me doctarum hederae praemia frontium

30 dis miscent superis, me gelidum nemus

Nympharumque leves cum Satyris chori

secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia

Lesboum refugit tendere barbiton.

35 quodsi me lyricis vatibus inseres,

sublimi feriam sidera vertice.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016