CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xvi


commentariivarialectioprosodia

O matre pulcra filia pulcrior,

quem criminosis cumque voles modum

pones iambis, sive flamma

sive mari libet Hadriano.

 

5 non Dindymene, non adytis quatit

mentem sacerdotum incola Pythius,

non Liber aeque, non acuta

sic geminant Corybantes aera,

 

tristes ut irae, quas neque Noricus

10 deterret ensis nec mare naufragum

nec saevos ignis nec tremendo

Iuppiter ipse ruens tumultu.

 

fertur Prometheus addere principi

limo coactus particulam undique

15 desectam et insani leonis

vim stomacho adposuisse nostro.

 

irae Thyesten exitio gravi

stravere et altis urbibus ultimae

stetere causae, cur perirent

20 funditus inprimeretque muris

 

hostile aratrum exercitus insolens.

conpesce mentem: me quoque pectoris

temptavit in dulci iuventa

fervor et in celeres iambos

 

25 misit furentem: nunc ego mitibus

mutare quaero tristia, dum mihi

fias recantatis amica

opprobriis animumque reddas.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016