CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxiii


commentariivarialectioprosodia

Vitas inuleo me similis, Chloe,

quaerenti pavidam montibus aviis

matrem non sine vano

aurarum et siluae metu.

 

5 nam seu mobilibus veris inhorruit

adventus foliis seu virides rubum

dimovere lacertae,

et corde et genibus tremit.

 

atqui non ego te tigris ut aspera

10 Gaetulusve leo frangere persequor:

tandem desine matrem

tempestiva sequi viro.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016