CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina i xxxvi


commentariivarialectioprosodia

Et ture et fidibus iuvat

placare et vituli sanguine debito

custodes Numidae deos,

qui nunc Hesperia sospes ab ultima

5 caris multa sodalibus,

nulli plura tamen dividet oscula

quam dulci Lamiae, memor

actae non alio rege puertiae

mutataeque simul togae.

10 Cressa ne careat pulcra dies nota,

neu promptae modus amphorae

neu morem in Salium sit requies pedum,

neu multi Damalis meri

Bassum Threicia vincat amystide,

15 neu desint epulis rosae

neu vivax apium neu breve lilium.

omnes in Damalin putris

deponent oculos, nec Damalis novo

divelletur adultero

20 lascivis hederis ambitiosior.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016