CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii iii


commentariivarialectioprosodia

Aequam memento rebus in arduis

servare mentem, non secus in bonis

ab insolenti temperatam

laetitia, moriture Delli,

 

5 seu maestus omni tempore vixeris,

seu te in remoto gramine per dies

festos reclinatum bearis

interiore nota Falerni.

 

quo pinus ingens albaque populus

10 umbram hospitalem consociare amant

ramis? quid obliquo laborat

lympha fugax trepidare rivo?

 

huc vina et unguenta et nimium brevis

flores amoenae ferre iube rosae,

15 dum res et aetas et sororum

fila trium patiuntur atra.

 

cedes coemptis saltibus et domo

villaque flavos quam Tiberis lavit,

cedes et exstructis in altum

20 divitiis potietur heres.

 

divesne prisco natus ab Inacho

nil interest an pauper et infima

de gente sub divo moreris,

victima nil miserantis Orci:

 

25 omnes eodem cogimur, omnium

versatur urna serius ocius

sors exitura et nos in aeternum

exilium inpositura cumbae.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016