CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii vii


commentariivarialectioprosodia

O saepe mecum tempus in ultimum

deducte Bruto militiae duce,

quis te redonavit Quiritem

dis patriis Italoque caelo,

 

5 Pompei, meorum prime sodalium,

cum quo morantem saepe diem mero

fregi coronatus nitentis

malobathro Syrio capillos?

 

tecum Philippos et celerem fugam

10 sensi relicta non bene parmula,

cum fracta virtus et minaces

turpe solum tetigere mento:

 

sed me per hostis Mercurius celer

denso paventem sustulit aere,

15 te rursus in bellum resorbens

unda fretis tulit aestuosis.

 

ergo obligatam redde Iovi dapem

longaque fessum militia latus

depone sub lauru mea nec

20 parce cadis tibi destinatis.

 

oblivioso levia Massico

ciboria exple, funde capacibus

unguenta de conchis. quis udo

deproperare apio coronas

 

25 curatve myrto? quem Venus arbitrum

dicet bibendi? non ego sanius

bacchabor Edonis: recepto

dulce mihi furere est amico.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016