CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina ii xi


commentariivarialectioprosodia

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,

Hirpine Quincti, cogitet Hadria

divisus obiecto, remittas

quaerere nec trepides in usum

 

5 poscentis aevi pauca. fugit retro

levis iuventas et decor, arida

pellente lascivos amores

canitie facilemque somnum;

 

non semper idem floribus est honor

10 vernis neque uno luna rubens nitet

voltu: quid aeternis minorem

consiliis animum fatigas?

 

cur non sub alta vel platano vel hac

pinu iacentes sic temere et rosa

15 canos odorati capillos,

dum licet, Assyriaque nardo

 

potamus uncti? dissipat Euhius

curas edacis. quis puer ocius

restinguet ardentis Falerni

20 pocula praetereunte lympha?

 

quis devium scortum eliciet domo

Lyden? eburna dic age cum lyra

maturet, in comptum Lacaenae

more comam religata nodum.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016