CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxv


commentariivarialectioprosodia

Quo me, Bacche, rapis tui

plenum? quae nemora aut quos agor in specus

velox mente nova? quibus

antris egregii Caesaris audiar

5 aeternum meditans decus

stellis inserere et consilio Iovis?

dicam insigne, recens, adhuc

indictum ore alio. non secus in iugis

exsomnis stupet Euhias

10 Hebrum prospiciens et nive candidam

Thracen ac pede barbaro

lustratam Rhodopen, ut mihi devio

ripas et vacuum nemus

mirari libet. o Naiadum potens

15 Baccharumque valentium

proceras manibus vertere fraxinos,

nil parvum aut humili modo,

nil mortale loquar. dulce periculum est,

o Lenaee, sequi deum

20 cingentem viridi tempora pampino.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016