CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv ii


commentariivarialectioprosodia

Pindarum quisquis studet aemulari,

Iulle, ceratis ope Daedalea

nititur pinnis, vitreo daturus

nomina ponto.

 

5 monte decurrens velut amnis, imbres

quem super notas aluere ripas,

fervet inmensusque ruit profundo

Pindarus ore,

 

laurea donandus Apollinari,

10 seu per audacis nova dithyrambos

verba devolvit numerisque fertur

lege solutis,

 

seu deos regesque canit, deorum

sanguinem, per quos cecidere iusta

15 morte Centauri, cecidit tremendae

flamma Chimaerae,

 

sive quos Elea domum reducit

palma caelestis pugilemve equomve

dicit et centum potiore signis

20 munere donat,

 

flebili sponsae iuvenemve raptum

plorat et viris animumque moresque

aureos educit in astra nigroque

invidet Orco.

 

25 multa Dircaeum levat aura cycnum,

tendit, Antoni, quotiens in altos

nubium tractus: ego apis Matinae

more modoque,

 

grata carpentis thyma per laborem

30 plurimum, circa nemus uvidique

Tiburis ripas operosa parvos

carmina fingo.

 

concines maiore poeta plectro

Caesarem, quandoque trahet ferocis

35 per sacrum clivum merita decorus

fronde Sygambros,

 

quo nihil maius meliusve terris

fata donavere bonique divi

nec dabunt, quamvis redeant in aurum

40 tempora priscum;

 

concines laetosque dies et urbis

publicum ludum super inpetrato

fortis Augusti reditu forumque

litibus orbum.

 

45 tum meae, si quid loquar audiendum,

vocis accedet bona pars et o sol

pulcer, o laudande canam recepto

Caesare felix.

 

teque, dum procedis, io Triumphe,

50 non semel dicemus, io Triumphe,

civitas omnis dabimusque divis

tura benignis.

 

te decem tauri totidemque vaccae,

me tener solvet vitulus, relicta

55 matre qui largis iuvenescit herbis

in mea vota,

 

fronte curvatos imitatus ignis

tertium lunae referentis ortum,

qua notam duxit, niveus videri,

60 cetera fulvos.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016