CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xii


commentariivarialectioprosodia

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?

munera quid mihi quidve tabellas

mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?

namque sagacius unus odoror,

5 polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,

quam canis acer ubi lateat sus.

qui sudor vietis et quam malus undique membris

crescit odor, cum pene soluto

indomitam properat rabiem sedare neque illi

10 iam manet umida creta colorque

stercore fucatus crocodili iamque subando

tenta cubilia tectaque rumpit,

vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:

Inachia langues minus ac me;

15 Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum

mollis opus. pereat male quae te

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,

cum mihi Cous adesset Amyntas,

cuius in indomito constantior inguine nervus

20 quam nova collibus arbor inhaeret.

muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

cui properabantur? tibi nempe,

ne foret aequalis inter conviva, magis quem

diligeret mulier sua quam te.

25 o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris

agna lupos capreaeque leones.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016