CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones ii i


commentariivarialectioprosodia

Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra

legem tendere opus; sine nervis altera quidquid

conposui pars esse putat similisque meorum

mille die versus deduci posse. Trebati,

5 quid faciam? praescribe. quiescas. ne faciam, inquis,

omnino versus? aio. peream male, si non

optimum erat; verum nequeo dormire. ter uncti

transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,

inriguumque mero sub noctem corpus habento.

10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude

Caesaris invicti res dicere, multa laborum

praemia laturus. cupidum, pater optime, vires

deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis

agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos

15 aut labentis equo describit volnera Parthi.

attamen et iustum poteras et scribere fortem,

Scipiadam ut sapiens Lucilius. haud mihi dero,

cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci

verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:

20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.

quanto rectius hoc quam tristi laedere versu

Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.

quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto

25 accessit fervor capiti numerusque lucernis;

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum

milia: me pedibus delectat claudere verba

Lucili ritu, nostrum melioris utroque.

30 ille velut fidis arcana sodalibus olim

credebat libris neque, si male cesserat, usquam

decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis

votiva pateat veluti descripta tabella

vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps;

35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,

missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,

quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,

sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum

incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro

40 quemquam animantem et me veluti custodiet ensis

vagina tectus: quem cur destringere coner

tutus ab infestis latronibus? o pater et rex

Iuppiter, ut pereat positum robigine telum

nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,

45 qui me conmorit – melius non tangere, clamo –

flebit et insignis tota cantabitur urbe.

Cervius iratus leges minitatur et urnam,

Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum,

grande malum Turius, siquid se iudice certes.

50 ut quo quisque valet suspectos terreat utque

imperet hoc natura potens, sic collige mecum:

dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus

monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti

matrem: nil faciet sceleris pia dextera – mirum,

55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos –

sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

exspectat seu mors atris circumvolat alis,

dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,

60 quisquis erit vitae scribam color. o puer, ut sis

vitalis metuo et maiorum nequis amicus

frigore te feriat. quid? cum est Lucilius ausus

primus in hunc operis conponere carmina morem

detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora

65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui

duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen

ingenio offensi aut laeso doluere Metello

famosisque Lupo cooperto versibus? atqui

primores populi arripuit populumque tributim,

70 scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.

quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant

virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,

nugari cum illo et discincti ludere, donec

decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis

75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me

cum magnis vixisse invita fatebitur usque

invidia et fragili quaerens inlidere dentem

offendet solido – nisi quid tu, docte Trebati,

dissentis. equidem nihil hinc diffindere possum.

80 sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti

incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:

si mala condiderit in quem quis carmina, ius est

iudiciumque. esto, siquis mala; sed bona siquis

iudice condiderit laudatus Caesare? siquis

85 opprobriis dignum latraverit, integer ipse?

solventur risu tabulae, tu missus abibis.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016